LATINE
Schola aestiva linguarum classicarum est iter quoddam non solum per diversos locos, sed etiam per varias aetates. Hoc temporis puncto monumenta Athenarum et Romae omnibus patent et undique, multis rationibus adhibitis, conspici possunt. Magis tamen expedit hominibus ad litterarum monumenta antiquis temporibus conscripta accedere et sermonem cum scriptoribus illis instituere.
Licetne tamen nobis in talem sermonem, post tot saecula, ingredi? Immo vero, si utramque linguam classicam, Graecam et Latinam, scimus. Nam eae iam inde ab antiquis temporibus usque ad nostram memoriam constanter et indesinenter in usu erant. Ideoque in hac schola nobis proponimus, ut pro viribus doctiores evadamus ad sermonem illum etiam cum posteris servandum.
In schola aestiva partem habent qui utramque linguam (necnon alias linguas sicut Palaeobulgaricam, Anglicam priscam, Persicam, quae classicae quoque nominandae sint) adamaverunt. Eo modo tempus studiis antiquitatis et humanitatis tribuimus, ut denique omnes sibi quodque pretiosissimum et carissimum ex his quae ipse legit, audit, videt, dicit secum ferant. Haec meta per adagium, sub quo in praeteritis annis scholas celebravimus, exprimitur: “Διὰ τῶν γλωσσῶν πρὸς τὸν λόγον”.
Si haec omnia nimis serio dicta videntur, mementote verbum “σχολή” Graece nil aliud nisi otium sibi velle.
DE SCHOLA HORNOTINA:
QUIS, QUID, UBI, QUIBUS AUXILIIS, CUR, QUOMODO, QUANDO?
Schola aestiva linguarum classicarum AD MMXXIV habebitur a d. 16. usque ad d. 24. mensis Augusti Pautaliae (hodie Kyustendil) in Bulgaria (videas delineationem infra). Ut in annis praeteritis est tantum discipulis et studiosis universitariis destinata.
Celebrabuntur scholae de linguis classicis (lingua Latina, lingua Graeca, lingua Palaeobulgarica necnon pro virili parte de aliis linguis antiquis) legendo, scribendo, (col)loquendo, audiendo. Tempus denique ad artes praebebitur. Scheda scholarum post compositionem gregis divulgabitur. In fine testimonium omnibus participibus distribuetur.
Schola habebitur in deversorio c.n. Pautalia est. Tramine vecti omnes Serdica proficiscuntur d. 16. hora 8:30, reditus Serdicam est die 24. hora 21:07.
Quid solvendum erit?
- 786 leones (sive 400 nummi Europaei).
Inde collocatur pecunia ad pernoctationes, cibum (ientaculum, prandium, cena trium ferculorum), cautionem, iter (Serdicā et rursus), subsidia aliaque ad scholas necessaria.
Nomen dare licet ad d. XXV m. Iun. AD MMXXIV litteris ad Demetrium Dragnev missis (dimitar.dragnev@gmail.com) simulatque 200 leonibus (sive 100 nummis Europaeis) ad rationem Scholae aestivae translatis (BG05RZBB91551009175275, BIC: RZBBBGSF, ad Dimitar Dragnev). Si quis post d. XV m. Iun. nomen dare voluerit, adeat, quaeso, sua epistula Demetrium Dragnev.
In hac epistula inesse oportet nomina, classem (in Lyceo)/semestre (in Universitate), responsum ad hanc quaestionem: “Quid Scholam aestivam fore spero?”
Qui ad rationem pecuniam mittere velit, inscribat quaeso nomen suum.
Libet pecuniam totam ad Id. Iul. AD MMXXIV transferre.
Quae in annis praeteritis in schola peracta sunt, videas infra sive e.g. hic et illic