a

LATINE

  /  LATINE

DE HAC SCHOLA

Schola aestiva linguarum classicarum est iter quoddam non solum per diversos locos, sed etiam per varias aetates. Hoc temporis puncto monumenta Athenarum et Romae omnibus patent et undique, multis rationibus adhibitis, conspici possunt. Magis tamen expedit hominibus ad litterarum monumenta antiquis temporibus conscripta accedere et sermonem cum scriptoribus illis instituere.

Licetne tamen nobis in talem sermonem, post tot saecula, ingredi? Immo vero, si utramque linguam classicam, Graecam et Latinam, scimus. Nam eae iam inde ab antiquis temporibus usque ad nostram memoriam constanter et indesinenter in usu erant. Ideoque in hac schola nobis proponimus, ut pro viribus doctiores evadamus ad sermonem illum etiam cum posteris servandum.

In schola aestiva partem habent qui utramque linguam (necnon alias linguas sicut Palaeobulgaricam, Anglicam priscam, Persicam, quae classicae quoque nominandae sint) adamaverunt. Eo modo tempus studiis antiquitatis et humanitatis tribuimus, ut denique omnes sibi quodque pretiosissimum et carissimum ex his quae ipse legit, audit, videt, dicit secum ferant. Haec meta per adagia, sub quibus in praeteritis annis scholas celebravimus, exprimitur: “Aeternitati et tempori parendum”, “Διὰ τῶν γλωσσῶν πρὸς τὸν λόγον”, “Σχολὴ πασῶν τῶν ὡρῶν”

Si haec omnia nimis serio dicta videntur, mementote verbum “σχολή” Graece nil aliud nisi otium sibi velle.

DE SCHOLA HORNOTINA:

QUIS, QUID, UBI, QUIBUS AUXILIIS, CUR, QUOMODO, QUANDO?

Schola aestiva linguarum classicarum AD MMXXIΙ habebitur a d. 22. usque ad d. 30. mensis Augusti Tryavnae in Bulgaria (videas delineationem infra). Ut in annis praeteritis est tantum discipulis et studiosis universitariis destinata.

Celebrabuntur scholae de linguis classicis (lingua Latina, lingua Graeca, lingua Palaeobulgarica necnon pro virili parte de aliis linguis antiquis) legendo, scribendo, (col)loquendo, audiendo. Tempus denique ad artes praebebitur. Scheda scholarum post compositionem gregis divulgabitur. In fine testimonium omnibus participibus distribuetur.

Schola habebitur in c.n. Tempora (vulgo: Sezoni). Tramine vecti omnes Serdica proficiscuntur d. 22. hora matutina, reditus Serdicam est die 30. hora vespertina (horae certae posterius addentur).

imago a pagina deversorii sumpta: http://seasons.tryavna.biz/en.html

Quid solvendum erit?

  • 415 leones (sive 212 nummi Europaei);
  • iis tantum, qui nondum 16 annos nati erint in fine scholarum, 375 leones (sive 192 nummi Europaei).

Inde collocatur pecunia ad pernoctationes, cibum (ientaculum, prandium, cena), cautionem, iter (Serdicā et rursus), subsidia aliaque ad scholas necessaria.

Nomen dare licet ad Kal. Iun. AD MMXXII litteris ad Demetrium Dragnev missis (dimitar.dragnev@gmail.com) simulatque 100 leonibus (sive 50 nummis Europaeis) ad rationem Scholae aestivae translatis (BG05RZBB91551009175275, BIC: RZBBBGSF, ad Dimitar Dragnev).

In hac epistula inesse oportet nomina, classem (in Lyceo)/semestre (in Universitate), responsum ad hanc quaestionem: “Quid Scholam aestivam fore spero?”

Qui ad rationem pecuniam mittere velit, inscribat quaeso nomen suum.

Libet pecuniam totam ad Id. Iul. AD MMXXII transferre.

Quae in annis praeteritis in schola peracta sunt, videas infra sive e.g. hic et illic